Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 9.22.1 | Cic. Fam. 9.22.2 (English) | >>Cic. Fam. 9.22.4 |
9.22.1
amo verecundiam †vel potius libertatem loquendi . atqui hoc Zenoni placuit , homini me hercule acuto , etsi
Academiae nostrae cum eo magna rixa est —sed , ut dico , placet Stoicis suo quamque rem nomine appellare . sic enim disserunt , nihil esse obscenum , nihil turpe dictu ; nam si quod sit in obscenitate flagitium , id aut in re esse
aut in verbo ; nihil esse tertium . in re non est . itaque non modo in comoedus res ipsa narratur (ut ille in Demiurgo
:Nosti canticum ; meministi Roscium :
totus est sermo verbis tectus , re impudentior ), sed etiam in tragoediis . quid est enim illud :
quid , inquam , est :
quid ?
quid est :
bene 'violat ' ; atqui idem significat , sed alterum nemo
tulisset .
9.22.2
vides igitur , cum eadem res sit , quia verba non sint , nihil videri turpe . ergo , in re non est ; multo minus in verbis . si enim quod verbo significatur , id turpe non est , verbum , quod significat , turpe esse non potest . 'anum ' appellas alieno nomine ; cur non suo potius ? si turpe est , ne alieno quidem ; si non est , suo potius . caudam antiqui 'penem ' vocabant , ex quo est propter similitudinem 'penicillus ; at hodie 'penis ' est in obscenis . 'at vero Piso ille Frugi in Annalibus
suis queritur adulescentis "peni deditos " esse .' quod tu in epistula appellas suo nomine , ille tectius 'penem ; sed , quia multi , factum est tam obscenum quam id verbum , quo tu usus es . quid , quod vulgo dicitur : 'cum nos te voluimus convenire ,' num obscenum est ? memini in senatu disertum consularem ita eloqui : 'hanc culpam maiorem an illam dicam ?' potuit obscenius ? 'non ,' inquis ; 'non enim ita sensit .' non ergo in verbo est ; docui autem in re non esse ; nusquam
igitur est .
:
modo forte —— ,
ita mé destituit núdum —— ,
quae múlier una ——
úsurpat dupléx cubile '?
† huius ferei '/ hi c cubile iníre est ausus '?
virginem me quondam invitam per vim violat '? Iuppiter
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 9.22.1 | Cic. Fam. 9.22.2 (English) | >>Cic. Fam. 9.22.4 |